- SILIQUAE
- SILIQUAEporcorum cibus. Lucae c. 15. v. 16. ubi de acolasto, qui in fame repleri cupiebat ἀπὶ τῶν κερατίων, ὧν ἤςθιον οἱ χοῖροι, Siliquis, quas proci comedebant. Nec certe leguminum siliquae (quales habent pisa, fabae, lupini, phaseoli, alia id generis) ut nonnulli volunt, quos Graeca vox κερατίων abunde refellit: leguminum enim siliquae λοβοι sunt. Sed fructus arboris ceratoniae siliquis digitalibus inclusi, aut etiam ipsae siliquae. Κεράτια namque proprie sunt cornicula, quomodo dici potuit vel ipse hic fructus, a corniculis, quae in eo eminent; vel etiam siliquae, quae in modum cornuum curvatae sunt, falcatae hinc Plinio l. 15. c. 24. Simeon Sethi ξυλοκέρατα vocat, quia siliquae illae lignosae sunt: alii ξυλόγλυκα, ab insigni dulcedine. quam arborem cum Ficu Aegyptia confudêre quidam, refutati Plinio l. 13. c. 8. In Aegypto enim non nascitur, sed in Syria loniaque, et circa Gnidum, atque in Rhodo: unde Graecam nonnulli vocant, columella l. 6. c. 8. Nec in Italia peregrina fuit: multum quoque cognita Nicaeae et Maris Ligustici acclis. Nascitur et in agro Neapolitano --- In via Appia frequentissime conspicitur. Incolae Salequa vocant, nomine a Siliqua detoriô. Idem Plin. l. 15. c. 24. et 28. Profert autem siliquas aestate et auctumnô, quae recentes ab arbore decerptae gustui suntingratae, sed din in cratibus siccatae adeo mites sunt, ut dulces fiant, neque insuaves: ita ut iis pro cibo utantur tenuiores. Horat. l. 2. ep. 1. v. 123. de Poeta,----- Vivit siliquis, et pane secundô.Persius Sat. 3. v. 55. de Iuvenibus, qui Stoicis se in disciplinam tradebant,----- Insomnis quibus et detonsa iuventusInvigilat, siliquis et grandi pasta polentâ etc.Neque vero hae siliquae sim pliciter porcis dabantur, sed postquam sucus ex iis expressus erat; nam ex siliquis in Syria vinum factitatum, constat. Vide plura de hac arbore et fructu, apud Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 56. Salmas. ad Solin. p. 45. et seqq. nec non supra, in voce Ceratium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.